라틴어 문장 검색

"Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:9)
"utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a deo factus, formatus, animatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:2)
"Is autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem quae ex aqua cuneta formaverit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:12)
"Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:2)
"Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut vestra religio formatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:18)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:3)
Nulla res magis penetrat in animos eosque fingit format flectit talisque oratores videri facit, qualis ipsi se videri volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 1:4)
Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:2)
nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:1)
Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:1)
unde vero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:4)
quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:2)
earum enim quasi vapor quidam aer habendus est, is autem existit motu eius caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cernere possumus in his aquis quae effervescunt subiectis ignibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:3)
non est igitur natura deorum praepotens neque excellens, si quidem ea subiecta est ei vel necessitati vel naturae, qua caelum maria terrae regantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION