라틴어 문장 검색

Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:5)
nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent.
(카이사르, 내란기, 1권 47:3)
Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt.
(카이사르, 내란기, 1권 51:10)
Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conversos insequi.
(카이사르, 내란기, 1권 64:1)
Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
(카이사르, 내란기, 1권 65:2)
nocturnaque proelia esse vitanda, quod perterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 67:6)
ne dubitaret proelium committere;
(카이사르, 내란기, 1권 71:5)
Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret?
(카이사르, 내란기, 1권 72:2)
Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur;
(카이사르, 내란기, 1권 79:6)
Sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelio non lacessit et eo die tabernacula statui passus non est, quo paratiores essent ad insequendum omnes, sive noctu sive interdiu erumperent.
(카이사르, 내란기, 1권 81:2)
His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:8)
contra opinionem enim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum detrimentum afferebat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:5)
Si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:10)
Hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.
(카이사르, 내란기, 1권 82:11)
Caesar, ne nisi coactus proelium committeret;
(카이사르, 내란기, 1권 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION