라틴어 문장 검색

Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장6)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
Cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장7)
Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:6)
cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:4)
ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:5)
Non qui iussus aliquid facit, miser est, set qui invitus facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:4)
ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:4)
Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:5)
Deinde claritas desiderat multa suffragia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 11:3)
nil moror iussu tuo aperire ferro pectus aerumnis grave.
(세네카, 아가멤논 6:37)
non eum posse raptorem qui ab rapta mori iussus esset seruariSi legatus, inquit, exire debet peribit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:4)
Quis unquam praeter me sic ignoscere iussus est?
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 7:28)
"neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 2:5)
uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre3)

SEARCH

MENU NAVIGATION