라틴어 문장 검색

His in civitatibus plures fuere, qui damnorum pristinorum memores, et periculum ob hostium proximitatem capiti aut fortunis timentes, cujusvis opes contra illius potentiam crescere malebant, adeoque praejudicio ac invidia caeci fiebant, ut culpa et incuria Washingtonii, omnia mala, quae obtingebant, evenisse et accidisse aiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.36)
Imperio accepto, Washingtonius vitam supplicio summo, rem autem publicationi, obnoxiam fecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.25)
Foedus istud, ita cum Britannis percussum, plus commodi quam damni Americanis attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.80)
Damna, et dedecora, non bellum, nobis inferre, exoptant."
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.47)
At Arnoldium turpissimum, morte decies repetita, supplicio exquisito, et poenis acerbissimis affici oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.46)
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,spem mentita seges, bos est enectus arando,offensu damnis media de nocte caballumarripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0754)
Non qui Sidonio contendere callidus ostronescit Aquinatem potantia uellera fucumcertius accipiet damnum propiusue medullisquam qui non poterit uero distinguere falsum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1012)
Nam de mille fabae modiis cum subripis unum, damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1634)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenumqui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti moxnulla fides damnis uerisque doloribus adsit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1737)
denique, quatenus excidi penitus vitium irae,cetera item nequeunt stultis haerentia, cur nonponderibus modulisque suis ratio utitur ac resut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장53)
grandes rhombi patinaeque grande ferunt una cum damno dedecus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장55)
''Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, qua me stultitia, quoniam non est genus unum,insanire putas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장210)
"ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:2)
Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:1)
si damnum, et saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus maerore deprimitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION