라틴어 문장 검색

Quae commissura osse parvo, molli, cartilaginoso tegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:1)
non incommodum est, altera considerare, num quis locus mollior sit, et tumeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:6)
deinde in longitudinem implicata linamenta, et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:7)
aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:9)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media illita mixtis inter se simila et turis fuligine:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:3)
et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:4)
deinde aut fascia, aut mollis habena, media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum complectatur, et inde capita ejus super caput adducta ibi deligentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 3:6)
quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:4)
superque imponenda lana succida mollis, et duae fasciae a mediis orsae, minimeque adstrictae:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 5:9)
Intendere autem digitum, vel aliud quoque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 5:1)
cubitus aqua calida fovendus, et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 18:7)
tum etiam longior ulterioribus e liquido cerato membris, et mollis tamen unctio.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 28:4)
inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id quod eminet in suam sedem:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:7)
Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 2:1)
in quae lora mollia conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION