라틴어 문장 검색

cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:17)
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:9)
qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, excelle dicendo.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 2:1)
non enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis memoriae debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 41:3)
nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:4)
partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 131:1)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
Modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:9)
" inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:2)
Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:2)
Ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:6)
Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:8)
Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION