라틴어 문장 검색

quod cum per aquam ferme genus tenus altam tres sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 514:1)
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:2)
et hic sermo, quantum ad artem spectat, duas continet partes orationis, ut 'hac' pronomen sit, 'tenus' praepositio, sicut pube tenus et crurum tenus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6032)
Cautus est qui etsi nudatur, in domo tamen nudatur sua, ubi operimenta non desint, et quaedam tegmina ebrietatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:21)
'tegere' autem est celare, ut e contra 'nudare' est indicare, ut traiectaque pectora ferro nudavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4984)
pube tenus 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut et crurum tenus a mento palearia pendent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4271)

SEARCH

MENU NAVIGATION