라틴어 문장 검색

Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)
id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen uideat ac definita praenotio, neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:14)
Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum more militari constituam. C.
(카이사르, 아프리카 전기 54:3)
quos conduxerat superbus ab extremis terminis.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM76)
inmobilis haeret terminus, haec dudum nato placuere Tonanti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:177)
se satis Armenio fessum pro limite cingi nec tantis unum subsistere posse periclis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:217)
medius flagrantis Olympi me quoque limes agat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:91)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
laevo deducunt limite gressum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis7)
Praeterea grandes effosso marmore sulci saucia longinquo limite saxa secant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus12)
Adspice porrectam splendenti fragmine venam, qua trahitur limes lucidiore gelu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)1)
ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
humanum curare genus quis terminus umquam praescripsit?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:73)
post acies odiis idem qui terminus armis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:62)
quod limite Phoebus contentus medio, contentus litore pontus et, qui perpetuo terras ambitque vehitque, nec premat incumbens oneri nec cesserit aër?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:159)

SEARCH

MENU NAVIGATION