라틴어 문장 검색

nempe quod eodem tempore per spatia aeris devehantur et visibilium tot imagines, et vocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut violae, rosae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:17)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:3)
Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:4)
at corpora tangibilia (quale est aqua) multo aegrius et ad minus spatium patiuntur compressionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 425:2)
Postea, quantum spatii per eam compressionem imminutum foret computavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:9)
Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:3)
Adeo incredibile nobis videbatur, species sive radios corporum coelestium per tam immensa spatia milliarium subito deferri posse ad visum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:4)
, in quibus singula corpora suae habent dimensionis modulum, et ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:14)
Etenim videntur corpora aut movere sine termino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:3)
aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:5)
At de illo nobis constat, rationem illam, propter quam introductum est Vacuum a Leucippo et Democrito (videlicet quod absque eo non possent eadem corpora complecti et implere majora et minora spatia), falsam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:4)
Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione vacui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:5)
fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:14)
Atque audivimus inventam esse jam machinam aliquam naviculae aut scaphae, quae homines subter aquis vehere possit ad spatia nonnnulla.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION