라틴어 문장 검색

Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 2:1)
An ut flumina, quae in mare deferuntur, adversantibus ventis obvioque aestu retorquentur, ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 8:1)
Non enim excursus hic eius, sed opus ipsum est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 43:5)
Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 15:2)
Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore veneratio acquiritur, longeque valentior amor ad obtinendum quod velis quam timor.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:3)
TRAIANUS PLINIO Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo acquiri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 821)
vidi ego pallentes isto terrore puellas
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 102:1)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
qui quota terroris pars solet esse mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1012)
rex pavet et volgi pectora terror habet, cui dea
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권155)
"ille soni terrore pavens proficiscere, dixit nostra eris:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권186)
excutitur terrore quies:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권457)
Sic, cum manus inpia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:2)
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, terror eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:7)
Conligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION