라틴어 문장 검색

DIS PATER VEIOVIS MANES, SIVE QUO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, UT OMNES ILLAM URBEM CARTHAGINEM EXERCITUMQUE QUEM EGO ME SENTIO DICERE FUGA FORMIDINE TERRORE CONPLEATIS, QUIQUE ADVERSUM LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM ARMA TELAQUE FERENT, UTI VOS EUM EXERCITUM EOS HOSTES EOSQUE HOMINES URBES AGROSQUE EORUM ET QUI IN HIS LOCIS REGIONIBUSQUE AGRIS URBIBUSVE HABITANT ABDUCATIS LUMINE SUPERO PRIVETIS EXERCITUMQUE HOSTIUM URBES AGROSQUE EORUM QUOS ME, SENTIO DICERE, UTI VOS EAS URBES AGROSQUE CAPITA AETATESQUE EORUM DEVOTAS CONSECRATASQUE HABEATIS OLLIS LEGIBUS QUIBUS QUANDOQUE SUNT MAXIME HOSTES DEVOTI.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 10:1)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
At non magnanimi percussit pectora Bruti Terror, et in tanta pavidi formidine motus Pars populi lugentis erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:1)
Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore Ancipites, quamquam primo terrore ruentis Cessurae belli, denso tamen aggere firmant Moenia, et abrupto circumdant undique vallo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:5)
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci Cum terrore fides:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:7)
Facilis sed vertere mentes Terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:10)
Sic fatur, et urbem Adtonitam terrore subit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:9)
Cumque ali famae populi terrore paverent, Phocais in dubiis ausa est servare iuventus Non Graia levitate fidem, signataque iura, Et caussas, non fata, sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:2)
tantum terroribus addit, Quos timeant non nosse deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:10)
Huc hostem pariter terrorque pudorque Impulit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:19)
gelidusque in viscera sanguis Perculsa pietate coit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:5)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)
sua quemque premit terroris imago.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:28)
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca, Alcidae Nemees terror et Arcas aper Et castigatum Libycae ceroma palaestrae Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx, Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat Ducere non rectas Cacus in antra boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION