라틴어 문장 검색

cunctantem super tanta re Flavium Sabinum Triaria L. Vitellii uxor, ultra feminam ferox, terruit ne periculo principis famam clementiae adfectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장6)
quin et tribuni praefectique cum terrore et armatorum catervis volitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장14)
nihil prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장10)
is terror obstructas mentis consiliis ducis aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장2)
quae super cuncta terrebat ipsorum miles periculi quam morae patientior:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장7)
is Valentem comiter exceptum, ne Galliam Narbonensem temere ingrederetur, monendo terruit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장5)
et ipsos in regione bello attrita inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (donativi nomen est) flagitantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장12)
Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장1)
et terrore famaque aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam, certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장2)
terret solitudo et tacentes loci;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장13)
plurimum terroris intulit caedes Calpurnii Galeriani.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장6)
Civilis captarum cohortium signis circumdatus, ut suo militi recens gloria ante oculos et hostes memoria cladis terrerentur, matrem suam sororesque, simul omnium coniuges parvosque liberos consistere a tergo iubet, hortamenta victoriae vel pulsis pudorem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장6)
Flaccus omisit inceptum aliisque litteris Gallum monuit ne terreret abeuntis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장10)
gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vincula indiderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장10)
Vasconum lectae a Galba cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latioremque quam pro numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio, aliis a Mogontiaco universas copias advenisse credentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION