라틴어 문장 검색

Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere;
(카이사르, 아프리카 전기 20:1)
cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur – officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur.
(카이사르, 아프리카 전기 20:2)
Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit.
(카이사르, 아프리카 전기 22:5)
Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:6)
Itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio sociis egressus e regno ire contendit. P.
(카이사르, 아프리카 전기 25:2)
Turmae interim equitum quae pro vallo in stationibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt.
(카이사르, 아프리카 전기 29:1)
Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 29:2)
Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.
(카이사르, 아프리카 전기 30:2)
Equitibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut usque eo locum optinerent in quo paulo ante constitissent, donec ab hoste telum missum ad se perveniret.
(카이사르, 아프리카 전기 31:2)
Neque idcirco copias quamquam erant paucae tironumque, non educebat in aciem quod victoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur cuiusmodi victoria esset futura;
(카이사르, 아프리카 전기 31:12)
Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit.
(카이사르, 아프리카 전기 32:2)
Quibus rebus cognitis Considius Longus qui Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidii relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 33:6)
Allienus interim pro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII et XIIII et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem.
(카이사르, 아프리카 전기 34:6)
Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:8)
Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION