라틴어 문장 검색

Hic est ille tractatus quam Belgae in hodiernum diem vocant Intercursum Magnum, tam quia omnibus numeris suis is esset absolutus quam tractatus praecedentes tertii et quarti annorum regis, praecipue vero ad discrimen alterius tractus qui secutus est anno vicesimo primo regis, quem Intercursum Malum vocant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:14)
Nihilominus durante mora Philippi in Anglia etiam conclusus est tractatus ille quem Belgae Intercursum Malum nominarunt, gerens datum apud Windesoriam, quoniam in eo continentur articuli nonnulli in favorem Anglorum potius quam Belgarum, praecipue quod articulus ille de libera Belgarum piscatione, qui in tractatu priore anno regis undecimo insertus erat, in hoc altero omissus est et minime confirmatus, omnibus quoque articulis qui ad priores tractatus confirmandos pertinernet praecise et caute limitatis, ut ad negotium commiercii tantum, nec ad alia extenderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:6)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION