라틴어 문장 검색

inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima legionibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장6)
etenim nuntiabatur parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem traherent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장2)
incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장6)
divus Iulius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장8)
hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장14)
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장6)
quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, sive exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem hostium credebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장3)
cur abstinuerit spectaculo ipse, varie trahebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장9)
sumpturum militem Germanorum agros, tracturum coniuges;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장5)
tandem relabente aestu et secundante vento claudae naves raro remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus tractae, revertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장6)
dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장7)
vaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장2)
asperrima in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae traxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장4)
valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in bellum traxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장3)
petere interim ne Vonones in Syria haberetur neu proceres gentium propinquis nuntiis ad discordias traheret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION