라틴어 문장 검색

idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
referunt enim non ad eos qui adveniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum veniunt exeundo sive redeundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:2)
et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:3)
riguere comae, gressusque coercens Languor in extrema tenuit vestigia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:24)
Caesar ut adversam, superato gurgite, ripam Attigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:39)
Tunc rura Nemetis Qui tenet, et ripas Aturi, qua litore curvo Molliter admissum claudit Tarbellicus aequor, Signa movet, gaudetque amoto Santonus hoste:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:13)
Et vos, cirrigeros bellis arcere Caycos Oppositi, petitis Romam, Rhenique feroces Deseritis ripas, et apertum gentibus orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:41)
nec iam alveus amnem, Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:100)
Hunc fabula primum Populea fluvium ripas umbrasse corona:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:51)
Ut procul immensam campo consurgere nubem, Ardentesque acies percussis sole corusco Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit, fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:22)
Hoc limite bellum Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:24)
crebroque simillima nimbo Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:36)
438 Domitius Corfinii, ponte rupto fluvioque supra ripam emisso, morari Caesarem conatur;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권16)
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae Immemorem fecere tui, regesque silentum Permisere sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION