라틴어 문장 검색

Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:1)
Quod adsequi poterimus', si scierimus duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 13:1)
fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 13:3)
fugio Thyestes inferos, superos fugo.
(세네카, 아가멤논 1:2)
non me fugavit bellici terror dei [et Hectorem una solus et Martem tuli] Phoebea nec me tela pepulerunt gradu:
(세네카, 아가멤논 10:57)
Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:2)
Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:7)
interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:9)
Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 14:1)
Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in vicem fuganturque ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 66:1)
sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detes- tamur perniciosos malorum munerum auctores.
(세네카, 행복론, Liber II 55:4)
scies te fugari posse, cum sciens posse retineri.
(세네카, 행복론, Liber VI 153:2)
omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit.
(세네카, 행복론, Liber VII 50:2)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
Ut antiquiora, quae vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii, qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est, utrum caeli gravitas an praepotentis Italiae conspectus an natura importuosi maris;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION