라틴어 문장 검색

et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:3)
sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam fuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 287:1)
subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 287:5)
Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 5:1)
Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 11:2)
Non statim, cum haec legeris, hoc tibi occurret, hunc esse, qui solutis tunicis in urbe semper incesserit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:1)
solutis itaque tunicis utuntur ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:5)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
Non potuit impetrare a se Plato tempus, cum servo suo irasceretur, sed ponere illum statim tunicam et praebere scapulas verberibus iussit sua manu ipse caesurus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:1)
cingat tunicas palla solutas,
(세네카, Troades 97:1)
cedite iam, divae, quas pastor viderat olim Idaeis tunicas ponere verticibus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28)
timidus sum (ignosce timori) et miser in tunica suspicor esse virum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 68)
nam modo nudatis mecum est luctata papillis, interdum tunica duxit operta moram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 155)

SEARCH

MENU NAVIGATION