라틴어 문장 검색

quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
videtis, quam nefaria vox.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:5)
haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:1)
turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:2)
nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:3)
nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:2)
quid autem turpius quam illudi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:5)
in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 5:3)
sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset] omnisque ille sermo ductus est e percontatione fili quid in senatu esset actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:8)
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:3)
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:4)
Numquam tu non modo otium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:4)
Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 33:1)
Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 33:2)
quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION