라틴어 문장 검색

De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 33:1)
Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:3)
"hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:2)
habere coepit consilium, utrum conscisceret mortem an expectaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:3)
Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:1)
Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:4)
Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 9:9)
Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 7:8)
Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:3)
Hoc quidem me quaerere, uter maior aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 6:1)
utrum corpus sit an non sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:4)
Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 46:4)
Uter ex his sapiens tibi videtur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:2)
utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum sit an omnes faciat supervacuos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 4:3)
Utrum tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION