라틴어 문장 검색

proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 360:1)
nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:3)
itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 459:2)
ibi magna utrimque caede atrox proelium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:2)
et cum tempestas eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam ambiguo fessi in posterum diem proelium parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:3)
primo utrimque aequis viribus, eodem ardore animorum gerebatur res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 123:1)
priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis pugnatum debellatumque est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 160:3)
legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent . . iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 329:1)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)
modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 116:1)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 312:1)
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:2)
et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 387:2)
deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana, Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 388:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION