라틴어 문장 검색

esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possint - Meduacus amnis erat - :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:1)
nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 152:3)
deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 481:1)
nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 374:2)
satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 449:1)
erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:1)
primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 27:1)
silva erat Vasta - Litanam Galli vocabant - qua exercitum traducturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 308:1)
itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:1)
Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:2)
is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 38:1)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
omnia, velut forte congregata turba, vasta ac temeraria esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 615:2)
quam cum et a mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec vi nec operibus expugnabilem esse, ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur, aut in relictos sine valido praesidio Tarentinos impetum ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersaepire statuit, non sine illa etiam spe,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 149:2)
Magna pars tamen ignara tanti erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 363:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION