라틴어 문장 검색

stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 3:1)
Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 32:2)
Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 32:3)
Nam 'poeniceus,' quem tu φοίνικα dixisti, noster est et 'rutilus' et 'spadix,' poenicei συνώνυμοσ, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 10:1)
Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)
Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 8:1)
Sol fervit, et fit nihil;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 11:3)
HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 2:1)
Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 4:1)
a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 6:2)
nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 11:2)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in me penetro et recondo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 19:1)
Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 26:1)
Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION