라틴어 문장 검색

Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장5)
Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장5)
Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장4)
At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장3)
qua de causa Pisanorum fit clara victoria.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM24)
quam illustris Scipionis olim dat victoria.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM48)
Et Robertus Dux cepit Dyrrachium, et obtinuit victoriam magnam contra Graecos super eum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1081 32:5)
pollentem solo Croesum victoria Cyri fregit, ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:126)
sic te victoria nobis eripuit Gallisque dedit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:304)
nullis victoria nodis haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:9)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
hic omnia campus vindicat, haec mundo pacem victoria sancit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:223)
nunc medium quoniam votis maioribus aequor invidet et Libycae dissidet ora plagae, saltem absens, regina, fave reditusque secundos adnue sidereo laeta supercilio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam21)
praestat victoria mundum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia8)
saepius incautae nocuit victoria turbae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:191)

SEARCH

MENU NAVIGATION