라틴어 문장 검색

Fecit enim hoc quoque ut cetera impudentissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et quidem laxius vindicavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 14:2)
Ex quo tamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur seque de fortuna praefationibus vindicat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 14:1)
Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo vindicabant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 3:3)
illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium vindico.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:4)
Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 4:1)
Proinde Firmanis tuis ac iam potius nostris obliga fidem meam;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 3:1)
neque enim tam iucundum est vindicari quam decipi miserum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 8:1)
inde invidia et a dissimillimis delator immissus, itaque absolutus vindicatusque est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 3:2)
Itaque partem oneris tui mihi vindico, et tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum plus collaturus, nisi a verecundia tua sola mediocritate munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 2:2)
victa est noverca, ipsa heres ex parte sexta, victus Suburanus, qui exheredatus a patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non ausus sui petere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 6:2)
si tamen superaverit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi permittentibus medicis, sciatisque si dederitis ita vindicaturum, ut solent alii quae negantur.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 3:3)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
Neque enim obligandus sed remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 7:2)
'Ut Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur, singularis fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat'. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION