라틴어 문장 검색

ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 285:1)
vicere seniores ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium violato Fabii dederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:3)
num ante exorta est quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, cum vindicari deberet, eadem neglegentia deorum praetermissum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 542:2)
quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:2)
violatum Capitolium esse sanguine servatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 221:1)
adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:3)
sed ita vobiscum institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:2)
itaque arma, deos prius quam homines violatura, adversus Samnites vobis negamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:4)
se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem violatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 470:1)
optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore vim et ius dictaturae exstinguat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 488:2)
haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 150:1)
ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 162:3)
ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 494:1)
ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant, quam ut unquam postea nomen Romanum violent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 142:2)
carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo facto ab his foedus violatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION