라틴어 문장 검색

nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e Sunio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:5)
multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 2:2)
Explanandum est enim, quod ab aliis eidem pedes aliis vocabulis nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:6)
Quam- quam enim vocabula prope idem valere videbantur, tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:5)
nam et auribus oblectatio magna parta est inventa et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:7)
non numquam haec eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:3)
ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:2)
Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
"tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, nam tibi mutatae Libera nomen erit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권339)
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, pro ducibus nostris aegida semper habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권546)
ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae et tuus est idem, Calpete, factus avus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권40)
"ad hos urbis summa relata novae, hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio tangor et aetati consuluisse suae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권41)
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem monte iacet positus tribuitque vocabula monti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:10)
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente nascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum, nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt, qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit Patre summo, summus et ipse tamen;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 380)

SEARCH

MENU NAVIGATION