라틴어 문장 검색

id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 192:3)
dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:1)
his decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit, centum boves militibus dono dedit qui secum in expeditione fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 416:1)
Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 121:1)
qui sese devoverit, Volcano arma sive cui alii divo vovere volet ius est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 148:2)
eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:1)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:2)
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo omnis consternata agebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 420:1)
inter haec consul manus ad caelum attollens voce clara, ita ut exaudiretur, templum Iovi Statori vovet, si constitisset a fuga Romana acies redintegratoque proelio cecidisset vicissetque legiones Samnitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 521:1)
paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 683:1)
postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum - eum lectum senatores straverunt - et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 20:2)
iniussu populi voveri non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:2)
tum aedes votae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:1)
Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION