라틴어 문장 검색

Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:1)
Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:2)
Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:1)
Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:3)
quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:6)
Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:5)
Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:1)
Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:3)
in uulnus inclinari iuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:4)
Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:6)
sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:2)
Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:1)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:8)
nam cibus et potio per uulnus exeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:2)
pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION