라틴어 문장 검색

Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장26)
Nunc mihi videtur, tametsi non sint italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare et, quemadmodum apud Graecos constituantur, monstrare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장1)
Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말22)
Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, [a qua sumatur sine dubitatione commutatio] deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis , cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장11)
Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens et oriens ante lucem lucifer appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장23)
geminos autem minusculus canis sequitur contra anguis caput.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장11)
maior item sequitur minorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장12)
Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam educit, monstrare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장1)
sequor ut Italiam sequimur fugientem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3611)
hinc mihi massylae gentis monstrata sacerdos 'monstrata' praedicta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4831)
sequare pro 'sequere'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6263)
ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile vincantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:19)
"mota dea est sequiturque ducem laudatque sequendo:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권210)
sit devota Deo, sit tanto principe digna et virtute potens et criminis inscia Roma, quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2391)
Virtus autem quomodo voluptatem reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere imperantis ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION