라틴어 문장 검색

equidem, etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 295:1)
his vocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 459:1)
nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 485:2)
cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 502:1)
namque postero die, seu ignari venisse dictatorem seu adesset an abesset parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 509:1)
nec ira magis publica quam privatum compendium in hostem acuebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 517:2)
et quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos, hostes cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 555:1)
ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 161:1)
moratus sit nemo, quo minus ubi visum fuerit abeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 164:2)
et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum - ita enim iusserat dictator - ignis est subditus, parvum fuit inritamentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 332:1)
Samnitium contra ducibus et carpi parvis cottidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 390:1)
eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:1)
minus itaque saevitum in hostes est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 436:2)
nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 457:1)
silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION