라틴어 문장 검색

et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius est in carcere locus, quod Tullianum appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1597)
quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3638)
sane multi 'Italiam' distinguunt, ut sequatur 'ventis pete regna per undas'. et 'sequere' quasi fugientem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3816)
dictum autem a sequendo, quod eius qui electus sit, utraque pars fidem sequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1335)
docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 74:1)
Cum enim antecedens possibile est, et consequens, quia ex possibili non sequitur impossibile, cum si constet impossibile esse, ex eo impossibile sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:13)
Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:1)
meliora sequamvr potest bis subaudiri 'meliora', ut meliora moniti meliora sequamur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1883)
quanta virum iaceant congestis corpora acervis nosse licet, quorum nomina nulla legas, sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae, haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices veterum per monumenta sequor, invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati presbyter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii provectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii, nec mirere senem perversi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei, cum iam vesano victor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.4)
is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 445:2)
Sequi enim gloria, non appeti debet, nec, si casu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:2)
Umbra videtur item nobis in sole moveri et vestigia nostra sequi gestumque imitari, aëra si credis privatum lumine posse indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:8)
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)
ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur, palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:2)
quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret.
(아풀레이우스, 플로리다 16:71)

SEARCH

MENU NAVIGATION