라틴어 문장 검색

QUAE ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum vetustate nimia obscuras, velut quae magno ex intervallo loci vix cernuntur, tum quod parvae et rarae per eadem tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 1:1)
itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 23:1)
nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 165:1)
quod cum et parvum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 173:1)
tam parvus animus tanti populi est ut semper vobis auxilium adversus inimicos satis sit, nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus patres noritis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 192:1)
minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 195:3)
nec dubito haud parva fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 209:2)
parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a locatum saxo quadrato faciundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 329:1)
ne id nimis laetum parti alteri esset, parva, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 356:1)
ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:1)
et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 442:2)
' parva sunt haec;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 449:2)
sed parva ista non contemnendo maiores vestri maximam hanc rem fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 449:3)
pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 459:1)
nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION