라틴어 문장 검색

Vagenses ubi animum aduertere ad se versum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장1)
Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superauerant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장2)
Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장6)
Et Romae plebes litteris, qua de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장3)
Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장8)
Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장9)
Nam Leptitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장4)
Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장1)
Interim Roma per litteras certior fit prouinciam Numidiam Mario datam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장3)
Namque cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장62)
Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장85)
Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장5)
Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissimis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장1)
Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION