라틴어 문장 검색

Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:4)
minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res, magna illa quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parva autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 145:1)
ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 62:2)
Sed ne tu mihi comparare temptes, quos multo minor ipse plus adoro, Paulinum Ampeliumque Symmachumque, Messalam ingenii satis profundi et nulli modo Martium secundum, dicendi arte nova parem vetustis Petrum et cum loquitur nimis stupendum, vel quem municipalibus poetis praeponit bene vilicum senatus, nostrum aut quos retinet solum disertos, dulcem Anthedion et mihi magistri Musas sat venerabiles Hoeni, acrem Lampridium, catum Leonem praestantemque tuba Severianum et sic scribere non minus valentem, Marcus Quintilianus ut solebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem50)
si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION