라틴어 문장 검색

non vinci enim ab Hannibale difficilius fuit quam postea vincere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 211:2)
postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 230:1)
praeda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 314:1)
eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 323:1)
parvum ibi exercitum Romanum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 426:1)
quae aspera adversaque acciderunt minore indignatione referre possumus quam quae hodie eveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 574:1)
nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 576:1)
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 663:1)
nec minore animo res Romana domi quam militia gerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 220:1)
eos effuse palatos Hanno adortus haud multo minorem quam ad Beneventum acceperat reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim, ne Gracchus adsequeretur, concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 249:1)
facere et parare eam difficile atque arduum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 286:2)
gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 303:3)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)
plus octo milia hominum caesa, et haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 543:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION