라틴어 문장 검색

Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:1)
Et haec est lex Orchia de qua Cato mox ora­tionibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad coenam vocarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 3:1)
Cato enim sumptuarias leges cibarias appellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:2)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:1)
et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
Alter huic contrarius, ardens et erectus et infensus, quali est usus Antonius.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 17:1)
Sensus hic in Catone Ciceronis est his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:4)
Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 34:3)
Hoc verbum de pino tempestiva a Catone sumpsit, qui ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:2)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis Ora ferens miles festae rorantia mensae Imposuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:41)
Dux Bruto Cato solus erit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:8)
At illi Arcano sacras reddit Cato pectore voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION