라틴어 문장 검색

unde Aetherem pro Iove accipimus, cui tribuuntur aer et aether:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3255)
de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5855)
esse autem medium aethera Iovem, Iunonem vero imum aera cum terra, et Minervam summum aetheris cacumen:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:2)
hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuvius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:3)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta et leviora aliis alia, et liquidissimus aether atque levissimus aërias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus aëris auris commiscet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:2)
non est enim aetheris ea natura ut vi sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:5)
quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:3)
It tantus ad aethera clamor, Quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae Rupibus incubuit, curvato robore pressae Fit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION