라틴어 문장 검색

accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 196:1)
sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:1)
Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:4)
hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 225:1)
Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 318:2)
Sabini, haud parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 319:1)
publico auxilio nullo adiuti sunt, valuitque apud Veientes - nam de ceteris minus mirum est - pacta cum Romulo indutiarum fides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 320:3)
cum bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 321:1)
medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 337:1)
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 349:1)
regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 364:3)
muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 383:1)
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 384:2)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION