라틴어 문장 검색

cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 3:1)
Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:3)
ut Hispo obiicienti atrociora crimina accusatori, me ex te metiris, inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:3)
idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:3)
tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:2)
maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam [auimo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 308:2)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium efflanda est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 195:1)
cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 260:2)
adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 276:1)
festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장3)
si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 2:1)
Necessaria metitur utilitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 6:1)
Non est quod te ad hunc locum respiciens metiaris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 1:4)
iam hominem deo metientur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION