라틴어 문장 검색

in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat quam ut fugam necessariam duceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 638:1)
eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 23:1)
magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 24:1)
templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 28:1)
post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 162:1)
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 182:1)
referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 339:1)
quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 473:1)
Mi in mentem venit, illic homo hoc de umero volt pallium detexere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1109)
Detegetur corium de tergo meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1214)
nequiquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 316)
O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 39)
nam qui liberos [esse] ilico se arbitrantur, ex conspectu eri si sui se abdiderunt, luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, ei nomen diu servitutis ferunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 72)

SEARCH

MENU NAVIGATION