라틴어 문장 검색

hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum abnuerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장4)
pater eius multa hostilia ausus Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장7)
Hordeonius adhibitis tribunis centurionibusque consultavit num obsequium abnuentis vi coerceret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장5)
denique ausos aut libertas sequetur aut victi idem erimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장8)
ex quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus illico a Germanis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장7)
duplex hinc seditio, aliis revocantibus Voculam, aliis redire in castra abnuentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장12)
eius nomen epistulis edictisque praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque Domitianus instigantibus amicis aut propria libidine audebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장5)
et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens incerta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장7)
Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus pro fratre Aquilio Regulo deprecari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장1)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장5)
unam in audacia spem salutis, sed duo itinera audendi, seu mallet statim arma, seu petita navibus Gallia ducem se Vitellianis exercitibus ostenderet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장7)
pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Batavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam retracturum, accepta peditum equitumque modica manu nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum Baetasiorumque in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis Marsacosque incursabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장12)
Vocula, quamquam plerique fugam suadebant, audendum ratus vocata contione in hunc modum disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장14)
simul Civilis, ausus an ex composito, intulit se agmini Tungrorum, et clara voce 'non ideo' inquit 'bellum sumpsimus, ut Batavi et Treviri gentibus imperent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장4)
si proelium mallet, ne id quidem abnuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION