라틴어 문장 검색

Hujus rei exempla leguntur, quod ad lacrimas attinet, apud ipsum Celsum infra VII, 7, 4;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1658)
Ac ne his quidem, athletarum exemplo, vel certa esse lex, vel immodicus labor debet.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 7:3)
Exempli causa duo proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 14:5)
Ergo quisquis, exemplum Psylli sequutus, id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem praestabit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 12:4)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
exempla creantur quae socci superent risus luctusque cothurni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:180)
sed tamen exemplo non feriere tuo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:30)
fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:311)
o si non cupidis essem praereptus ab astris, exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis impia diversis aptarem membra quadrigis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:161)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam17)
nobiliora tenent animos exempla pudicos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae75)
accipiat patris exemplum tribuatque nepoti filius et coeptis ne desit fascibus heres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:170)

SEARCH

MENU NAVIGATION