라틴어 문장 검색

in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 379:1)
P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 524:5)
obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 430:2)
dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res ut iis condicionibus quas ex scripto paucis ante diebus editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 474:1)
et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 594:1)
meminisse etiam se, quotiens in bello precari omnes deos solitus sit ut Antiochum sibi darent adiutorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 205:1)
accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 356:1)
eam iuventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat ut pro obsidibus futuri venirent in potestatem regis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 141:1)
non responsum solum benigne regis legatis est sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 408:2)
P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo si vellet, populus Romanus colonias mittere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 436:1)
se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 447:1)
Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 289:1)
haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 522:1)
Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 526:1)
hi senos sibi adiutores ad rem gerendam assumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION