라틴어 문장 검색

Sanctus Bonaventura affirmavit hominem, ante peccatum, detegere illud potuisse quod omnis creatura “testificatur Deum esse trinum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:2)
Quod quidem nos non modo concitat ad mirandos plurimos conexus exstantes inter creaturas, sed ducit nos quoque ad detegendam rationem nostrae ipsorum perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:3)
Doce nos detegere cuiusque rei bonum, cum admiratione contemplari, agnoscere nos penitus coniunctos esse omnibus cum creaturis in nostro itinere ad tuam lucem infinitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:6)
Lux denuo detegenda
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 6:1)
Fides in Dei Filium hominem factum in IesuNazareno a realitate nos non seiungit, sed sinit ut percipiamus altissimam eius significationem, detegamus quantopere Deus hunc mundum adamet eundemque continenter ad Se dirigat;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:4)
Qui sic operatur, qui propriae iustitiae fons esse vult, eam mox videt deficere atque detegit se ne fidelem quidem legi manere posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:10)
Christi effigies speculum est in quo propriam imaginem consummatam detegit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:5)
Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
Qui fidem accipit, detegit spatia sui « ego » expandi, atque in ipso novas oriri relationes quae vitam divitiis cumulant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:11)
Itaque parvulus ab aliis sustineri potest, a suis parentibus et patrinis, et admitti potest in eorum fidem, quae fides est Ecclesiae, significata per lucem quam pater sumit a cereo in liturgia baptismali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:5)
Quaevis aetas invenire potest aspectus fidei facilius vel difficilius admittendos:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:3)
Spondere amorem qui in perpetuum observetur dari potest cum inceptum detegitur maius propriis propositis, quod nos sustinet nosque sinit integrum futurum personae dilectae tradere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:6)
Ipsa magnam detegere sinit vocationem, vocationem nempe ad amorem, et certiores facit hunc amorem credibilem esse, et operae pretium esse ut eidem commendetur, quoniam fundamentum eius invenitur in Dei fidelitate, quae fortior est qualibet nostra infirmitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:9)
Salutis historia procedente, homo detegit Deum omnes, tamquam fratres, participes facere velle unicae benedictionis, quae in Iesu suam plenitudinem reperit, ut omnes unum fiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:8)
venia dari potest cum detegitur bonum usque prius fortiusque esse quam malum, et verbum, quo Deus nostram vitam roborat, altius esse omnibus nostris negationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION