라틴어 문장 검색

illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:3)
cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:4)
quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:4)
ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 4:1)
quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:1)
cum hoc confiteris, id te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:10)
mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:2)
etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장2)
ego non plane reicio, sed alios antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장4)
Sed a libris te obscuritas reiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 2:3)
) Inconstantiam quoque quam X praebet in formis maxumus-maximus, optinere-obtinere, dis-diis similibusque admittendis servandam putavi omninoque nonnisi certis in rebus ubi eum a scribendi ratione a Cicerone adhibita aberrare apertum erat ab eo recessi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말309)
atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent, in dativo et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur, ita tamen ut certa ratione distinguantur, eis raro neque ante relativum pronomen ponatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말388)
) Quam scribendi rationem in Ciceronis libris edendis admittendam non esse apparet, quae formae restituendae sint, quaeri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말392)
sin reflantibus ventis reiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:2)
sed est tamen reiciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION