라틴어 문장 검색

tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:5)
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 198)
quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi minacis aut Etrusca Porsenae manus, aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer novisque rebus infidelis Allobrox nec fera caerulea domuit Germania pube parentibusque abominatus Hannibal:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 162)
ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 1:1)
primum nobilitate eadem [qua Catilina]. num maiore?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 3:3)
ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 7:2)
is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 12:1)
cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 19:2)
aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse factis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 198:4)
periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 39:1)
extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 182:5)
africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 210:2)
at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 114:3)
idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:2)
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION