라틴어 문장 검색

si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:4)
ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 1:2)
Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:4)
Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 1:3)
Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:4)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:2)
Sed si bene uitari frigus potest, tuta illa praesidia;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:5)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 4:1)
Tutissimum omnium, quod in carne est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:4)
tutissima quae lineae modo recta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:5)
Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:4)
At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:6)
Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:6)
Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION