라틴어 문장 검색

depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum, expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 239:3)
Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 276:1)
Philippum, Nabim expugnatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 283:1)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
inde ex propinquo explorans quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 322:1)
et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnes copias Romanorum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 552:1)
revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius exposuissent, adiecerunt si utique eam rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 677:1)
duo milia trecenti capti et castra expugnata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:3)
consul iam munimentis quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 52:1)
quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 69:2)
ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora quam terra Italia est reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 592:1)
qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 13:4)
pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)
Sex praeterea oppida eorum expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 375:3)
nostrum est quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION