라틴어 문장 검색

" His medium dictis sermonem abrumpit, et auras aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, linquens multa metu cunctantem et multa parantem dicere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:22)
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:1)
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:12)
Tum me, confectum curis somnoque gravatum, infelix habuit thalamus, pressitque iacentem dulcis et alta quies placidaeque simillima morti Egregia interea coniunx arma omnia tectis amovet, et fidum capiti subduxerat ensem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:18)
At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:11)
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris avertit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:1)
quid face Troianos atra vim ferre Latinis, arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:10)
Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae posse neque instantem reginam avertere cernit, consilio versare dolos ingressus et astu incipit haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:4)
nec me vis ulla volentem avertet, non, si tellurem effundat in undas diluvio miscens caelumque in Tartara solvat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:7)
AlphesiboeusEffer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos avertere sacris experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS53)
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:13)
Sed non ulla magis viris industria firmat, quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, sive boum sive est cui gratior usus equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:1)
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis quo minor est illis curae mortalis egestas, avertes victumque feres et virgea laetus pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:8)
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:7)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION